monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 6, 6
Exspectata est enim hora, quae illuminationem Ecclesiae olim in Christo venturam designaret. Ut sicut in mysterio sacrificii coelestis nec vinum solum, nec aquam solam offerri licet, ne videlicet ipsa oblatio vel Deo tantum, vel tantum homini conveniat, sed sanguinem, qui torculari crucis expressus est nostrae fragilitatis aqua temperamus, granum quoque frumenti, passionis mola contritum, aqua miscemus, ut, iuxta quod Apostolus ait, Adhaerentes Domino, unus cum eo spiritus effici valeamus.